- AEQUI Dii
- AEQUI Diipro ambiguis, Observatum saepe a Viris doctis, sous, meos, nostros, Deos, loca, tempora, pro secundis et faventibus incepto nostro; alienos, pro adversis et qui malo damnoque sint; communes taudem seu aequos, pro ambiguis, quibus aut pars uteraque aut neutra fidit, Latinis dici. Ovid. Met. l. 15. ubi Iuppiter ad Venerem,Nos in bella sucs fortissimus ultor habebit.Tibullus l. 3. Eleg. 3.At si pro dulci redîtu quaecumque voventur,Audiat aversâ non meus aure Deus.Auctor Ciris,Nunc tremere instantis belli certamina dicit,Communemque timere Deum.Tacit. Annal. l. 1. c. 68. Non hic silvas, non paludes, sed aequis locis ae quos Deos. Iis locis, ubi neutra pars habet aliquid iniqui, omnia cetera aequalia, parem fortunam, parem aleam et reliquum Virtutis certamen. Inde l. 16. c. 33. Exutusque omnibus fortunis et in exilium actus, aequitate Deûm erga bona malaque docunenta. Quasi dixisset, aequis Diis erga bona malaque documenta, h. e. utraque sine animadversione, sine praemio poenave merita transmittentibus. Hoc enim erat, in quo maxime ii providentiam culpabant. Val. Flacc. l. 4. v. 1.Atque ea non oculis Divûm pater amplius aequisSustinuit.Commovebatur enim, nec in promiscou erat illa, quid fierer: secus ac de Diis Tacitus. Malum fuerat documentum Egnatii, qui patronum prodiderar et scelere fruebatur: bonum Aesclepiodoti Cassii, qui lebentem amicum non deseruerat et bonis publicaus in exilium pellebatur. More igitur pagnô caelum vituperat et crimen accufat Fati. Aequitate Deûm, i. e. per aequitatem, per patientiam Deorum, immotis Diis, neque ad praemium aut poenam flexis, etc. Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.